[B](https://pinakes.irht.cnrs.fr/notices/cote/9571/). (6)[ ](https://archive.org/details/ancientgreekmusi0011math_u3u2/page/23) B = Bernensis 639. chart. in 169. S. XVI. insunt Nicomachi ll. I et II, et ut ex hac re (l. II) colligere licet, proxime accedit ad [M](https://pinakes.irht.cnrs.fr/notices/cote/70509/), quocum ei fuit archetypus quidam communis (vide p. 236. 237, 12. 238 ss.), sed inde ab excerptorum 3 capite discordant videturque melior B. bonas hic affert lectiones 237, 11. 239, 1. 240, 21, (nec spernendum κατωτάτω 241, 21) praecipue 265, 4, concinitque cum Iamblicho 248, 9. 18. 249, 11. quamquam interdum librarius suo ipse ingenio videtur emendasse (249, 11 τὸ pro ἡ. 250, 10). altera manus correxit 241, 9. 243, 12. 251, 10. 15 al. plenior reliquis hic B videtur, quod inscribit diagrammata, habet enim planetarum tabulam in c. 3, trigoni et monochordi formas in 4, lyrae octochordae scalam in 5, systema immutabile in 11. cum tamen ecclesiae christianae tonos in his diagrammatis vidissem enumeratos et ad monochordum canona adscriptum legissem τοῦτο παρὰ τοῖς Τούρκοις καλεῖται ταμπουρᾶς, nihil ista ad veterum artem conferre ratus communicare nolui. ac redeunt fere omnia illa in Pachymeris doctrinaExpressa habes illa diagrammata apud Vincent, Notices et extraits de manuscrits XVI 2. Lutetiae 1847[ ](https://www.digitale-sammlungen.de/en/details/bsb10527801). p. 408. 410. 416. exhibet prima tabula τὰ ἡμερήσια κινήματα καὶ τὰς ἡμερησίας ὑπολήψεις (sic) τῶν ἑπτὰ πλανωμένων = Vincent 408[ ](https://www.digitale-sammlungen.de/view/bsb10527801?page=450%2C451) supra (om. τὸ ἀνάπαλιν. – cf. Bry. 411). tertium diagramma = Vincent 410[ ](https://www.digitale-sammlungen.de/view/bsb10527801?page=452%2C453). sed omittit τρισμεγίστου, pro νητῶν falso repetit ὑπατῶν, om. supra ἡ καὶ λιχανὸς λέγεται, diapente et diatessaron uno arcu comprehendit cui inscripsit διὰ πασῶν. infra habet intervalla τόν. ἡμ. τόν. τόν. ἡμ. τόν. τόν. et addit imo loco ad parypates lineam ὑπερπαρυπάτη καὶ λιχανός, ad meses lineam παραμέση, ἡ παρεντεϑεῖσα, dein semitonio interposito scribit ad paramesae lineam τρίτη ἡ πρώην παραμέση. hunc autem ordinem intervallorum, cui nos comparamus scalam a – a’ vel la – la’, video redeuntem apud Nicephorum Gregoram (Vinc. 284[ ](https://www.digitale-sammlungen.de/view/bsb10527801?page=310%2C311) s.). – Quartum diagramma designatum habes in Vincenti Notices p. 416[ ](https://www.digitale-sammlungen.de/view/bsb10527801?page=458%2C459). descriptum est systema immutabile, quod respondet nostris sonis A – a’ (La1 — la3). ex hoc secantur octo harmoniarum scalae ab hypodoria ad hypermixolydiam, quarum est doria d – d’ vel re – re’, phrygia e – e’ vel mi – mi, lydia f – f’ vel fa – fa. . en toni ecclesiae! menda autem in B sunt plurima. satis habeo notare, quod omissis harmoniis hypophrygia doria hypermixolydia non octo diapason numerantur sed quinque., unde videtur librarius huc intrusisse. – contulit Studemund.
------------------------
[Notes]