(7)
(8)
(9)
(10a)
Hic in Aristidis tabula I 7 et iis quae ibi sequuntur facit cum V. in Bacchio omittit eadem quae Mon. 215 : CC in § 16, tres lineas in 47, totidem in 70 s., τί in 97. cum Parisino autem 2532 ubi comparabis, multis in rebus videbis differre. nam P omittit τίνα ταῦτα in § 13, ἡμιτόνιον 23, τίνας τούτους 44, P habet τόνον pro δίτονον 22 et μέλος pro τέλος 61, B discrepat. unde statuo ex Mon., neque tamen e Parisino eum esse transscriptum. idemque apparet in hymnis. nam plane cum Mon.die Hymnen.
recedit, cuius peior est versuum ordo (ut sequantur I 1 5. 9) et minor notarum numerus (quinque) in I 5 (B habet sex signa). cum tamen aliis in versibus plura signa musica habeat P (undecim habet II 9, ubi B tres, tredecim habet II 11, ubi B undecim), vides neutrum a neutro pendere. propinquus tamen est B codicis Par. 2458 ; habet quinque sonos musicos inscriptos in I 5, duos in II 13, paucas in II 9 et 11. communes sunt formae βακχαῖος, ῥοδόεσαν, χρόνων II 22, γάννυται. ἔχουσα III 5, μέτρα (pro μετρεῖς III 11). sed tribus in versibus plures notas exhibet Ber. (II 7 ρ, II 9 c, II 11 duo ι). exiliorem igitur vides hunc Parisinum, ut ex eo Ber. oriri non potuerit. hic autem cum plenior sit, multis autem in erroribus Parisino par, transscriptum puto P illum ex B. inspexi 1890. de his omnibus cf. Stud.-Cohn
(10b)
------------------------
[Notes]