(50) Lugdunensis (Batavorum) n. 47 Scaligeranus, chart. 4° min. S. XVI variis manibus scriptus. insunt : Alypius, Nicom. II ll., Arx., AQ., Bacchius, Dionysius (Ps. Bacch. Bell.), Anon. hymni. – Hoc usus est Meibomius in recensendo musicorum contextu. in Alypio nihil fere differt a M, Nicomachum quoque (duo sunt libri !) ex M familia petivisse videtur, habet enim Πυϑαγορικοῦ, ἁρμονικῆς, capitum numeros in indice, 236, 8 ἐκείνων, 12 ἠυρέϑησαν, 287, 8 παρὰ, 12 φορτίον, multaque alia quae concinunt cum M. quod autem exhibet in titulo κεφάλαια ἐν τῷ πρώτῳ βιβλίῳ (quae om. M), ortus videtur ex U. – Ab Aristide teste Meibomio ea incipiunt, quae alius librarius scripsit.
Bacchium autem mihi persuasi petitum esse ex Par. 2532 (v. Bacch. Arg. 1890. 28) idemque factum esse in hymnis invenit Bellermann (hymn. 18). in emendando Aristide Meibomius, qui ad hunc Scaligeranum duos Parisinos adhibuit, negat p. 224 meliorem se ibi textum invenisse. adhibuisse videtur P. 2532, is enim exhibet : diagrammatis in I 7 duas formas, quas Meibomius indicat. sin vero ne in Aristidis quidem verbis et formis multum interest inter hunc Lugd. et illum Par., omnes has partes ab Aristide usque ad hymnos Scaligerani librarium petivisse suspicor ex Par. 2532.