Transcription Transcription des fichiers de la notice - Matritum (Madrid) chargé d'édition/chercheur Capron, Laurent (édition scientifique) PARIS
http://eman-archives.org
Fiche : Laurent Capron (Centre Jean Pépin, UMR8230, CNRS-ENS-PSL) ; projet EMAN, Thalim (CNRS-ENS-Sorbonne nouvelle). Licence Creative Commons Attribution – Partage à l’Identique 3.0 (CC BY-SA 3.0 FR)

(56) Matritensis (bibl. populi) N 48, chart. 4°. S. XIV.

insunt praeter Nicomachi et Diophanti artes arithmeticas, Zosimi (Cleonidis) isagoge et Euclidis sectio. Ζωσίμοῦ autem nomen antiqua ut videtur aetate scriptum facile, apparet in titulo positum esse ex subscriptione illa Marciani Ζώσιμος διώρϑου ἐν Κωνοταντινουπόλει εὐτυχῶς, (addit. autem recentior quidam, fortasse Constantinus Lascaris : περὶ ἁρμονικῆς). ex archetypo igitur titulus libelli videtur afuisse. in ipsa autem isagoga p. 179, 5 cum habeat τάξιν τῶν συγκειμένων ἔχον, conspirare eum, video cum W. idem finem facit isagoges voce φωνῆς p. 207, 7, ut facere dicitur Vat. 1341 et olim fecit Marc. appictum est postea, quid sit diagramma et dynamis, inserto titulo εἰσαγωγῆς ἁρμονικὴ εὐκλείδου, similiter ac scriptum videmus in Marc. hac tamen re differri ait Ruelle Matr. codicem a Marc., quod multo plura (50 fere lineas, quales sunt apud Meib.) hic contineat denique et Matr. isagogen finit verbis οὗτος ὁ ὅρος τῆς... ut finiunt reliqui libri. Iriarte Cat. p. 136. Ruelle Archives III, II 575.

(57) Matr. N 62. 4°. S. XV (Const. Lascaris 1460 Mediolani). Plutarchi apophthegmata imperatorum aliaque latinas. accedunt incerti auctoris de musica quae edidit Ruelle p. 610. Δὶς διὰ τεσσάρων μουσικῶν τουτέστι δι᾽ ὀκτὼ φϑόγγων usque ad 612 καὶ τέσσαρες ἔνϑεν. transscripsit autem Galland 1883 etiam haec : ἢ τὸ [δὶς] διὰ τεσσάρων· ἐκ δ μὲν φϑόγγων συνίσταται, τριῶν δὲ διαστημάτων. ἀναλογεῖ ὁ μὲν φϑόγγος ὅρῳ προτάσεως, τὸ δὲ διάστημα αὐτῇ τῇ προτάσει· διὰ τοῦτο οἱ δ φϑόγγοι τρία διαστήματα ἔχουσιν· ὥσπερ καὶ οἵ δ ὅροι τρεῖς προτάσεις. μετὰ δὲ τὸ διὰ τεσσάρων ἐστὶ τὸ διὰ πέντε· ἐκ φϑόγγων μὲν ε, διαστημάτων δὲ δ. τὸ διὰ πασῶν ἐκ φϑόγγων μέν ἐστιν ὀκτώ. δια στημάτων δὲ ζ. – lriarte no. 62. Ruelle l. l. 569.

(58) Matr. O 35. ch. fol. S. XVI (Corn. Murmuris Naupl. scr. Ven. 1554). Ptol (textus similis A et B Wall.) Porph. I et II, AQ., Arx., Nicom., Bry. iterumque Ptol. (ad III 14) cuius textus Ruellio abhorrere videtur a reliquorum codicum verbis.

Notarum diagrammata et harmoniarum scalas ex AQ. publicavit Ruelle 608. unde apparet non cum V, sed im U hanc recensionem cohaerere. harmoniarum autem tabula ex AQ I 9 p. 22 ita est disponenda, ut e 24 sonis doriis, quos linea 2 comprehendit, 9 revocentur ad harm. dor., dein 6 (supra omissi) ad lydiam, 9 ad doriam. e phrygia harmonia 7 primi soni (in sup. linea scripti apud U) perierunt, manserunt postremi Δ[$$$] ; sex signa quae sequuntur sunt harm. ionicae, sequitur inferior ordo (crusis) phrygiorum (7 signa) et 2 notae ionicae Γ[$$$]. in 4. linea habes reliqua ionica (quorum 2 perierunt, ultima ϹΠΕ facile noscuntur et inveniuntur in Bell. tab. 5) et 5 mixolydia (a 4 ad 8). aberravit autem librarius a ρπζ ad similes notas quae praecesserant ϲπε, repetivit ε et omnes notas mixolydias (8 ad πζ), his adiunxit 6 signa syntonolydia (cf. U), in ultima linea habet 6 notas mix. et 5 synt. (cf. U) : ita omnia ex U oriri facile potuerunt. Ruelle 566. 608.