Mediolani in bibliotheca Ambrosiana servantur :
(59) Mediol Ambr. E 19 ord inf. chart. fol. S. XV-XVI, qui continet eleganter scriptos libellos AQ., Arx., Ptol., Porph. comm. in duos libros Ptol., Alypi, Gaud., Nicom. duos ll., Bry. alia manus adiunxit f. 253 Bacchium et 254 Dionysium qui falso Bacchius dicitur, eadem et correxit nonnulla in Ptolemaeo.
Hunc ego anno 1889 in Italiam ingressus primum inspexi, et quod e numero librorum Nicomacheorum suspicari licet, id magis magisque mihi probavi, ortum illum esse ex codice Bessarionis U. libri Ptolemaei iisdem figuris et schematis ornati sunt atque Venetus. in Gaudentio habet αὖ τὸ 328, 19, μέρη (pro μέλη) 329, 15, μὲν δὴ 331, 24, λίμμα 342, 9 ss., αὐτοί 345, 4, μεγάλου 351, 16, ἀντίνυ 352, 3, ὑπάτων 332, 14 (sed ὑπατῶν 11 et saepe alias), omnia ut in U. ubi vero correxit U, hic A servat vetustas lectiones τρίτη 333, 22 et [$$$] 352, 22 ostenditque Bononiensi se esse maiorem.
In Nicomacho habes titulum Πυθαγορικοῦ, ἁρμονικῆς
ἐγχειρίδιον, habes πλανήτας 236, 7, τῇ 10, om. τὴν 11, ἠυρέϑησαν 12, ὑπομνήματι (ὁ add. A2) παρὰ τοῖς ἁρμ. 237, 8, φορτίων 12, διδασκάλου 238, 19; διῃρημένοις καὶ διεστώς 239, 1, ἐμφαῖνον τοῖς ἐπιστήμασι 5, ἰδία 244, 11, κατὰ συναφὴ 14, διαγωνίου 246, 22, ὡς ἐγ’ ἔσται ποτὲ δοίξε σοι 249, 6, γλώσσῃ δίφϑογγος 259, 14, et in U eum ab initio exstiterit 249, 11 τὸ διὰ πέντε γίνεται σύστημα, deinde additum sit ἡ post τὸ in textu et συμφωνία in margine, Ambr. transscripsit τὸ συμφωνία ἡ διὰ πέντε γίνεται σύστημα. cf. Amsel-Studmd. p. 127.
(60) De cod. Ambr. J 30 ord. inf. qui continet AQ. aliosque libellos vide Jahn p. XLVII 3.
(61) Ambr. J 89 inf chart. fol S. XVI continet AQ., Arx., Ptol. huius quae Studemund comparavit, ea ex eodem codice transscripta videbantur atque (59) Ambr. quem modi descripsimus. (Amsel l. l.) ergo hic quoque sua petivi ex codice Bessarionis U.
(62) Ambr. S 133 sup. continet Gaudentium latine versum. ad locum p. 340, 4 notavit Studemund, qua adscripserit N mg., ea exstare etiam in versione Ambrosiana. vide an haec scripta sit a Georgio Valla, cuius erat ille N.