Transcription Transcription des fichiers de la notice - Monacum (Münich) chargé d'édition/chercheur Capron, Laurent (édition scientifique) PARIS
http://eman-archives.org
Fiche : Laurent Capron (Centre Jean Pépin, UMR8230, CNRS-ENS-PSL) ; projet EMAN, Thalim (CNRS-ENS-Sorbonne nouvelle). Licence Creative Commons Attribution – Partage à l’Identique 3.0 (CC BY-SA 3.0 FR)

(63) Monacensis 29. ch. fol. S. XVI. Procli schol. Theon : expositio ar. et mus. Hardt Catal. I 162.

(64) Monacensis 98. ch. fol S. XVI continet Pselli eosdem fere libros atque (19) Esc. Φ III 1 et (26) Laur. 58, 2. Hardt I 513.

(65) Monacensis 104, chart. fol. S. XVI scriptus Venetiis 1552 a Francisco Cladio. insunt AQ., Bry., Ps.Eucl., Eucl., Arx., Alypius, Gaud., Nicom. I. II. in versibus autem huius partis fini adscriptis cum praedicetur Bessarionis liberalitas, opes huius codicis facile credas haustas esse e libro U, quem ille ἄριστον dicit καὶ δυσεύρετον. congruit etiam doctrinarum ordo (nisi quod tres libellos addit U) et congruunt lectiones. nempe idem est isagoges polyonymae titulus eaedemque sunt lectiones τάξιν τῶν συγκειμένων ἔχον et ordo partium p. 179, τιϑεῖται

180, καϑ᾽ αὑτῶν (ita Mon.) 181 et cet. (cf. Par. quem numeravi 114). congruunt lectiones et in Euclidis sectione atque Zosimo subscripto, quae autem correcta sunt in U, ea Cladius invenit correcta. transgressus ad Gaudentium repetere possum quae de locis Bononiensis et Ambrosiani cum U concinentibus rettuli, et e Nicomacho quae enotata sunt pariter in hunc Mon. quadrant (adde ὑδραύλους 243 correctum in ὕδραυλα). filius igitur hic quoque est codicis Rhosi. in minoribus quidem rebus hic M, qui filiorum videtur esse ortu minimus (cf. res in Euclide correctas) nonnunquam a Uen. Ambr. Bon. recedit, ut φορτίω 237, διῃρημένον καὶ διεστός 239, 1, δυεῖν 18, ᾦντο 19, κινουμένου 241, 22. et sim. 242, 3).

Post Nicomachum adscripsit aliquis ἐξισώϑη τῷ ἑαυτοῦ πρωτοτύπῳ ὡς ἦν δυνατόν. manus videtur esse eadem quae in Aristide multa correxit in mg. apposito ἴσς. – in fol. autem 239 ab eo qui ipsum librum scripsit invenis addita :

ἐνετίησιν ἐξεγράφη διὰ χειρὸς φραγγίσκου κλαδίου τοῦ κρητός· ἔτει ἀπὸ τῆς ϑεογονίας ,αω φω νβω, νοεμβρίου ὀγδόῃ φϑίνοντος. ὁ γράψας ὡς ἀπὸ τῆς βίβλου.

ἔμπλεον ἑλλαδικῶν χαρίτων βίβλον εἴ με καϑέξης. γνοίης ἂν μουσέων εὔτονον ἁρμονίην· φεῦ, ἣν βησσαρίων ὁ πολὺς μὴν. οἶδας ὃν αὐδῶ, πᾶσι χαριζομένην λεῖπέ μὲ μουσοπόλοις. ἀσμένως ἀλλὰ δέχευ, φίλε μουσῶν· τῆς δὲ γὰρ αἰεὶ τερπωλὴν κραδίῃ γευόμενος κομίσῃ. Alia manu scripta exstat in altera codicis parte fol. 289 hormasiaHic sonorum ordo primum editus est a Zarlino Sopplimenti musicali (Venet. 1588) e codice Michaelis Soffiani da Scio (Sophiani Chii † 1565). cf. Fétis, Mémoire sur l’harmonie simultanée 1858. Ruelle Archives III, II 530. illa, quam habes infra in p. 421, et canon hypolydius sonos 25 comprehendens. hunc ter adhuc expressumVincent Notices XVI, 2 p. 258. Tzetzes Über die altgriech. Musik in der christl. Kirche. München 1874, p. 101. Ruelle Archives III, II 607. repetivissem, nisi e Vaticano meliora sub-

sidia accessura sperarem. nunc id dico, χ significari quinque sonos chromaticos inter genus diatonum intercalatos, φ referendum videri cum Tzetze (quem citavi in annot.) p. 102 ad φϑόροι. hos autem quinque sonos a Vincentio nulla arte critica tractatos rectene Ruelle p. 535 referat ad sonos phrygios reliquo ordine acutiores, melius iudicabit qui Vat. 192 adhibuerit. sequuntur in Mon. fol. 290 ea, quae Vaticani 192 librarius e Theone et Bacchio excerpsit. nam docetur, quid Thrasyllus de secando canone (c. 35. 36) et de analogiis (arithmeticam dico geometricam harmonicam) et de limmate praeceperit (Theo c. 35-36. 33-34), sequuntur sententiae Bacchii § 44-49, 11-12, quas Ruelle p. 609 e cod. (16) Escorialensi publicavit. et facile perspicitur hunc librarium sua : petivisse e cod. Vat. 192. eadem enim, quae ille, et peccat et omittit in Theone 88, 21. 89, 19. 90, 2. 85, 20. 24. 86, 9. et si quid ibi male scriptum erat, ipse pravam exhibet lectionem, ut πᾶσιν 87, 17, διαισιαῖον λῆμμα, numeros 86, 8. 15. 16, πρὸς pro τρὶς 86, 17. Bacchii quoque doctrinam inde fluxisse vides ex illo λύδιος πόσῳ (Ru. ann. f) et ex ipso sententiarum ordine. peccavit autem qui haec transscripsit in τάσις (Ru. an. b), τριημιτόνῳ (g). quae tamen de tono hypodorio omittit Escor., ea exhibet Mon. plenior Escorialensi idem est in § 6 (exc. ex B. 11), nam quinque symphoniarum signa exhibet sicut Vat. (vide infra). diagramma autem tonorum omittit. — denique idem, qui priorem codicis partem probaverat, videtur hic quoque ascripsisse ἐξισώϑη τῷ ἑαυτοῦ πρωτοτύπῳ. sequitur Hephaestionis enchiridion a tertio librario scriptum. — cf. cod. 16. 36. 149a, Catal. Hardt I p. 551 et Jahn in AQ. LII diligentissime excussit mihique schedulas liberaliter commodavit H. Deiters.

(66) Monacensis 159. bomb. fol. S. XIV. Laertius Diog. prooemium. alia Sextus Empir. adv. mathem. Hart II 186.

(67) Monac. 193. chart. fol. S. XVI Α. Darmari cum corr. marg. Ptolemaei harm. Ad III 16. — Hardt II 263.

(68) Monac. 200. chart. fol. S. XV-XVI. Aristotelis phys. auscult. al. Ptolemaei harm.–III 13 cum scholiis interlin. ἕξεις (περὶ τῶν ἐν ἁρμονίᾳ κριτηρίων cap. titulus) οὐ ψυχρότης ἢ ϑερομότης ἀλλὰ πλῆξις φωνητική. cf. Barb. II 86. insunt et schol. marg. ὅρος ἁρμονικῆς. ὅρος ψόφου. ἀκοὴ ὕλη λόγος εἶδος αἴτιον, omnia redeunt in Barb. H. II 333.

(69) Monac. 215. chart. 4°. S. XV. (signavi O). prior pars a Michael Lygizo eleganter scripta continet Plotini Enneades. altera pars crassa arundine et alia manu minus bene scripta repetit libellos Veneti VI 10 eodem ordine dispositos. et in Aristidis diagrammatis contextuque eos inter se consentire docui in Fleckeiseni Jahrbücher 1890, 684. in Bacchio quoque omnia concordare (ἀπέσχατον, ἀπόμεσον, συμπλέκεται, ἐκφώνησιν, ἐπίτριτον, τεϑρήκω, etiam orthographiam οὐϑέν et iota subscripta) docui in Bacchio Arg. 1890 edito p. 27. omisit autem librarius signum [$$$] 293, 18, scripsit —υ netae signa 294, 6, desiluit a voce μιξολυδίου 303, 11 ad eandem 14, et a μέσον 307, 16 ad idem 19, omisit signa CC 297, 14, unde facile filios (ut Par. 2532) agnosces et nepotes. hymnos, si placebit, ipse comparare poteris et hac in tabula II et in Bellermanni editione tab. I exaratos. (filios puto Par. 2532. 2458. Berol 1555 ; eiusdem est familiae Par. 2460). — Argentorati 1890 ipse excussi. — H. II 418. Bellermann Hymni 9. 18. Caesar Grundzüge der Rhythmik 37. Jahn AQ. LIII.

(70) Mon. 301. ch. 4°. S. XVI (A. Darmari), Nicom. II. H. III 234.

(71a) Mon. 361 (olim Augustanus) ch. fol S. XIII (Euclidis varia.) Aristoteles probl. XIX 1ss. Theodori Sophiani astrol. et musica, sectio 2. est vero sumptum ex Ptolemaei arte harmonica II 1 et 2. Ptol. l. III. H. IV 45.

(71b) Mon. (olim Augustanus) 403. ch. fol. S. XV. Theonis arithm. et mus. Pselli animae gener. H. IV 246.

(72) Mon. (Aug.) 418. ch. fol. S. XVI (A. Darmar. 1564). AQ. Caesar 38 (Marburg 1861) similem hunc dicit (44) Lipsiensi et (65) Monacensi. H. IV 246.