(75) Neapolitanus III C 1 (olim 259). chart. interiectis foliis membranaceis, fol. min. S. XV. scripsit ταπεινὸς Πέτρος, nam legitur in fine δῶρον καὶ πόνος τ. Πέτρου. insunt Nicomachi ars arithm. cum scholiis Philoponi, Ρlutarchi mus., Porphyri comm., Aristides, Anonymi, Bacchius, Dionysius Bell, hymni et Ptolemaei quidem initium. Ἁρμονική ἐστιν ÷ δύναμις similis est Ven. VI 10. cf. καὶ βαρύ (om. τό) ἴδιον ἐστί, οἰκεία et inopiam diagrammatum.
Ptolemaei et Porphyri doctrina ad eundem finem ducitur atque in Ven. Aristidis signa musica optime inter eos concinunt, omittit uterque duas notas [$$$] et E in ultima linea expositionis secundum tonum p. 27, 9 M. etiam Bacchii Isagogen e V, nec tamen e Mon. videtur petivisse (Bacch. Argent. 31) ; filium igitur Veneti dicas. sed in hymnorum forma, quam exprimendam curavit Bellermann in tab. IV, is est versuum ordo, (cum modo unus modo tres versus omittantur, nec causa huius dispositionis ex ipso Neap. intellegatur, facilius ex archetypo quodam repetatur,) ut intercessisse putem librum aliquem inter V et N. (Bacch. ib. et Jahrbücher 1890, 686). filium repperi Mutinae. inspexi 1891. — Cyrilli cat. II p. 339. Bellermann in Anon. 1. Hymni 18. Studemund-Amsel 154.
N. (76) Neap. III C 2 (olim 260). ch. 4°. S. XV. in priore parte insunt Hippocrates de urinis, Gaudentius, Theo cum Pappi isagoga, Aristox., excerpta Neap., opticae hypotheses, Damiani optica. in altera parte, quae arundine optime exarata est, habes Cleonidem, Euclidem, Barlaami logistica et arithmetica et de solis eclipsi.
Gaudenti contextus tribus diagrammatis ornatus est (ut in Barb. et Hamb. n. 36) nec tamen verbis longe distat a Vat. vel Ven. Theonis expositionem codex incipit a musica (p. 46 H.) et exhibet usque ad c. 12 ἀνέσεως τοῦ πνεύματος (p. 57, 6). hinc sequitur inscripta ἐκ τῶν τοῦ Πάππου isagogae Euclideae ea forma, quam Cramer edidit in Anecd. Par. I 47. (socios numeravi 12. 36. 42. 118. 151. 159. 173. 187.) hae autem lectiones cum fere omnibus in libris concordent, Neapoli enotare supersedi. — In Aristoxeni titulis concinit cum Marciano VI 3. habet enim Ἀ. πρὸ τῶν ἁρμκ. στοιχείων. Ἀ. ἁρμκ. στοιχείων B, Ἀ. στοιχείων ἅρμκ. Γ (Mq. 360). in fine autem habet addita, quae tertia manus in M. adscripsit. Marquard cum partem aliquam comparasset, similem esse codici Riccardiano, mendorum autem minus inesse vidit. — Sequuntur Πτολεμαίου μουσικά, quae imprimenda curavi sub n. IX. qua in parte plenior hic est quam Par. suppl. 449 in § 18
ἡμιόλιος τοῦ ιβ et ἐπογδόῳ λόγῳ et numero κα γ΄ in § 24. in iis rebus, quas cum Par. 3027 habet communes, nunc hunc, nunc illum vides ampliorem ; fratres eos dicas. in Nicomachi autem partibus, quas hic excerpsit, lectiones nobis praebet optimas τηνικαῦτά φασιν p. 266, παρυπάτης, λαμβάνουσιν, καὶ τοῦ καταλειπ., καὶ ἀπὸ τούτου τοῦ φιβ, 267 s., καὶ εὑρίσκομεν 271.
Alter librarius magnis atque formosis litteris inscripsit artem Cleonidis. initiales litterae magna elegantia pictae in mentes legentium revocant formas Joannis Rhosi Cretensis qui confecit Uen. 322 ; eadem autem manu scripti videntur Barberinus II 86 et Vat. 221. titulus libelli est Κλεονείδου εἰσαγωγή, οὗ ἡ ἀρχή (cf. 36 Ricc.), petita autem videntur verba e Marc. VI 3. conspirat enim N cum M in Eucl. 149, 5 et 7 προϑέσει, 12 πολλαπλασίονι, 150, 6 πρὸς τὸ B, 7 π.πλάσιον, 151, 2 om. quattuor vocabula, 152, 1 μόνον, 158, 11 ὢν, 161, 14 et 16 ὅ ἐστι. in Cleon. 179, 3 τε, 4 om. ἐστιν, 5 τε, 7 π. γενῶν, π. μελοποιίας, π. συστ., π. Τόνου, 180, 19 τιϑεῖσα, om. διαστάσεις, 20 διαστήματα, 181, 4 βαρύτητα. ὀξύτης δὲ τὸ δι᾿ ἐπιτάσεως γινόμενον ἀποτέλεσμα. ἀμφοῖν γὰρ, 182, 4 εἰσὶν οἱ μὲν ἐν τῷ διατ., 184, 16 om. λιχανὸς ὑπάτων, 185, 7-9 om., 186, 10 ὑπάτη, 187, 4 καὶ ᾗ κατὰ, 7 κατὰ μέγεθος, 188, 1 μὴ ὥστε ἢ καϑ. ἀλλὰ τραχυνϑῆναι, 189, 21 δισιαίω (pr. ι in ras.), 190-191, 1 ἡμιόλιον καὶ, 191, 8 omittit, 195, 12 γένη, 199, 12 τῶν διέσεων συνημ., 202, 12 κελαδήσωμεν, 205, 2 μελωποιίαν Μ1. plus etiam id valet, quod in accentibus conspirant, ut τετᾶσϑαι habeant 181, 8 et τέ-λεία duobus tonis signatum 200, 10. gravioris momenti id quoque esse videbatur, quod σύγγεινται et συγγείμενα exstat in N (149, 1 et 8), cum forma litterae κ scripta in M facile confundatur cum γ. his ego rebus commotus necessitudinem huic N cum M intercedere statui. e V autem N non transscriptum esse manifestum est, quia plura illo continet 191, 1. 8. 192, 4. 195, 6. 203. 204 cet. ex iis quidem quae differunt inter N et MV plurima librarius ex suo ipse ingenio emendare potuit, ut si in sonorum
tabulis (isag. c. 4) omissa supplevit vel harmoniarum species (c. 9) et tredecim tonos (c. 12) in meliorem ordinem redegit
Duo autem homines docti, qui scholia in marginibus prioris partis ascripserunt, huic quoque alteri parti operam impenderunt. ut p. 181, 4 in mg. is qui minoribus litteris utitur addidit βαρύτης μέν ἐστι τὸ δι᾿ ἀνέσεως γινόμενον ἀποτέλεσμα. Et 182, 1 καὶ διέσιν, et sonos qui omissi erant corrector supplevit 182, 13. ad 186, 14 autem
alter homo (qui haud scio an fuerit Valla) opposuit : διάτονον οὐ μετέχει πυκνοῦ, idemque ad 187, 18 notavit διάφωνα et paulo post τί συμφωνία ; circa 190, 14 ποσαχῶς διαιρεῖται γένος, 199, 18 πόσαι συναφαί. et exitum versus μεταβολὴ ποσαχῶς. etiam diagrammata illa p. 193 et alia in Pappi quam ferunt doctrina postea inscripta sunt.
Fuisse autem Georgi Vallae hunc librum ipse dicit in huius folio extremo Γεωργίου Βάλλα ἐστὶ τὸ βιβλίον, et ut multi libri scripti mortuo Valla venierunt Alberto Carpensi
X. (77) Neap. III C 3 (olim 261), chart. 8°. S. XV exeuntis, diversis manibus scriptus. insunt Porphyri prooemium commentarii in Ptol. (– τοῦ προκειμένου), tabulae et loci e Nicomacho et Ptolemaeo excerpti, Planudis versus de Ptolemaei geographia, tabula sonorum (exc. Neap. § 1-3), tabula e Ptolemaeo descripta. a fol 5 : Ptolemaei harmonica, Plutarchi Theonisque libelli de musica, Nicomachi man. I, Macrobi doctrina a Planude graece conversa, Ps.-Ptolemaei extrema capita cum Barlaami refutatione.
Hic excerpsit e Nicomachi harm. c. 3 : ἰστέον ὅτι τὰ ὀνόματα τῶν φϑόγγων et offert nobis bonam lectionem p. 241, 8 μεγέϑει καὶ τάχει καὶ τόπῳ ἀλλήλων παρηλλαγμένους. Mercurii autem et Veneris locos mutat consendiens cum illo homine, qui (Nic. 272, 4) scribendi errorem suspicatur. pergit cap. 5 : ὁ Πυϑαγόρας δὲ πάμπρωτος consentitque cum Vat. In 245, 8 (ἡ). addit idem (fol. 2v) diagramma sonorum et stellarum ex Nicomachi c. 3 descriptum alterumque diagramma, quod incipiens a proslambanomeno naturam 18 sonorum in perfecto systemate constituit :
κτλ.
cum tamen lichanis diatonis librarius in eadem linea addiderit chromaticam et enarmoniam, habes systema ad Nic. c. 12 accomodatum. Planudis versus sequitur tabula numerorum, quam habes 412 in varis lectionibus lin. 10, et ἀρχὴ τῶν μουσικῶν λόγων p. 411, ubi hunc codicem signavi X). quod in margine appictum erat, ἰστέον ὅτι τριῶν ὄντων τῶν ῥυϑμῶν, id dedi p. 423 (an pro ῥυϑμῶν ibi scribendum τόνων ?). quamvis autem propinqui videantur et similes Neapp. (2 et 3) et Par., patrem aut filium in varietatibus illis non inveni, fratres potius dicam.
Meliore deinde forma scripti sequuntur (fol 5) libri Ptolemaei, videnturque sumpti esse ex codice qui non longe distabat a cod. U. de Plutarchi Theonisque doctrina nihil exscripsi, nisi huius finem μετὰ τῆς πρώτης ἀφορμῆς (qui est finis Nicomachi I) sequitur τοῦ σοφωτάτου καὶ λογιωτάτου καὶ μαξίμου τοῦ Πλανούδου ἐκ τῆς ἐξηγήσεως τοῦ δευτέρ. βιβλ. τὸ ἐκ τοῦ Σκειπίωνος ὄνειρον inc. Πυ-
ϑαγόρας πρῶτος πάντων ἀνθρώπων (Macrobius I, 1, 8). finitur ἡ δὶς διὰ πασῶν περιέχει δώδεκα τόνους καὶ γίνεται ἐκ τετραπλασίου (Ma. II 1, 25). — Nicomachi manuale (fol. 92) transscriptum puto e Vat. 198. consentiunt enim in 237, 9 τὲ cum accentu, 12 φροντίδι, 238, 4 ὑπομειώσει, 9 πλήρει τ. λ. συλλογισμῶ, 13 ῥάονος, 19 δυ’ ἔφασκον (Vat. Διέφασκον), 23 ἐπὶ παντί, 239, 1 διηρϑρωμένοις ; itaque semper. 239, 7 ὑπάρχει uterque corrigit in μετέχει, 264, 34 neten dz. omittit uterque.
Meliore etiam scriptura quamquam minutis litteris addita sunt (fol. 101) capita illa, quae Nicephorus Gregoras ad artem Ptolemaei explendam scripsit (III 14-16), et Barlaami refutatio, quam edidit Joannes Franz Berolini 1840 (de musicis gr. commentatio). — Quod autem. Nic. I, Planudis et Barlaami quae hic exstant redeunt in Urb. 77, propinquos hos dices. — Cyrillus II 341. inspexit hunc Studemund, excussi ego 1891, et si quid erat dubii, iterum inspexerunt R. Heinze et Rabe. (v. Philologum LII 1892, p. 28.)
N. (78) Neap. III C 4 (olim 262). chart. 8°. S. XV. insunt Bry., Bacch, Ps. Bacch., hymni, AQ., Anon., Ptol. III 16.
Et in Bacchio cum vidissem ϑεοδώρου exstare pedis. bacchii exemplum § 101, 5, archetypum nactus esse mihi : videbar Parisini illius 2456, propter quem 1890 Parisios adii. quae spes me fefellit. sunt illi quidem simillimi inter se, quod om. τις 292, 3 et ἐστιν 293, 1, quod explent lacunam 295, 18, habent βαίνεται 305, 4, ἧς ἀνίεται 306, 11, οἰωδηποτοῦν 807, 2, ἀλλήλους (ἄλληλα N) 12, et concinunt in formis notarum 2. 15. 18. vix tamen minor est numerus locorum, quibus inter se differant. nam ut statim rerum summam absolvam, Par. omittit 300, 2 τίνες οὗτοι usque ad ea voc. 5, et quinque vocabula 10, N autem omittit 303, 12 δώρ. – 15 βαρύτ. et 307, 13 διάστ. ad 15 εἴδη. gemelli igitur sunt, neuter neutrius filius. et hymnorum quidem hic N est optimus codex, qui signa musica inde a II 13 continet solus. Galileumque edidisse hymnos usum
hoc ipso codice, qui olim fuisset Farnesinorum, eodemque libro homines inductos esse, ut Dionysium falso dicerent hymnorum esse poetam, Bacchium autem auctorem artis quae incohat Τῇ μουσικῇ τέχνῃ. apertum iam esse spero et manifestum (p. 454-56). depictum enim habes apud Bellermannum Hymn. tab. II titulum Διονύσου qui finem faciens iis, quae de sonorum rationibus docentur, ab hymnis est alienus. Anonymorum doctrinas non universas hic continet. omittit § 85-104 et substituit res nullius utililatis. neque enim magni aestimabimus diagramma illud Bellermanni § 83, nec opus fuit repetere (§ 84) caput illud extremum, quod Nicephorus ad supplendum Ptolemaeum conscripsit. socium habemus huius N cod. Urb. 77.
In Aristide qui prima diagrammata comparat, primo forsitan obtutu hunc vindicet familiae U, quia exhibet α et crucem illam in Ven. omissam, omittit autem B quod praebet Ven. accuratius tamen qui examinaverit, videbit hunc concordare cum Vat. 192 (et Mut.), in quo eadem illa vel desunt vel adsunt. et e sex illis harmoniis I 9 clarissime elucet agere eum cum Vat. et stare a Ven. potius quam ab U. habet enim signum mixol. 2b in U omissum, habet [$$$] ion. 6b, concinit cum Ven. omnibus in rebus, quibus Vat. concinit, et habet ion. 2b [$$$]. huius igitur est frater vel e fratre filius. lydii etiam toni diagramma, quod prodiderunt Bellermann Tonleitern 77 (et Jahn in tab. I, Amsel tab.), huic cum Vat. 192 commune est. nec erravit Α. Jahn, cum p. XLIX investigandum dixit codicem Galilei ; ego inventum puto et comparandum. bonum hunc praedicat etiam Bellermann l. l. p. 77. — Cyrillus II 347. Bellermann Anon. 1, Hymni p. 9, cum specimine scripturae in tab. II et III. comparavi Bacchium Neapoli 1891.
(79) Neap. III C 5 (olim 263), chart. 8°. S. XVI. Insunt Ptol., Porph., AQ., Anon., Bacchius.
Hic male et sine omni diligentia scriptus in Ptolemaeo aliquot locis concinit cum Wallisi GJO. in Aristide est e familia Ven. VI 10 et multis in rebus accuratissime
concinit cum Mut. nam contextus partes inter signa musica positae sunt in utroque eaedem