Musicae artis doctrinas Graecas, quas
ciscus
plagulas typis impressas legere mallet quam quae currente penna conceperam, respondere cunctabatur, ut ad alia studia me converterim.
Anno autem 1880 Studemund canonis divisiones aliquas Florentiae inventas discipulo cuidam mandavit edendas permisitque ut inspicerem, et cum novam ego viam interpretandi proposuissem, hanc probandam esse intellexit. inde vir sagacissimus consiliorum meorum exstitit actor et moderator impigerrimus. nam quidquid lectionum aut ipse aut Marquard ex
codicem penitus exhaurirem, hymnorum archetypum V invenirem, lectionum vulgatarum auctorem U cognoscerem atque
Comparata autem codicum et lectionum. materia ipsi textus musicorum recensendi erant. sed scriptorum
multitudine codicumque copia opus tardabatur nec celeri cursu ad finem pervenire potui. nam suscipienda erant doctrinae metricae studia, ut Bacchium recte interpretarer, tractanda erat astronomia, ne in Neapolitanis illis fallerer. diu opus morabantur Peripateticorum difficilia problemata in musicae Graecae fontibus minime neglegenda ; his autem pervestigandis ad ipsum
Exeant iam in publicum musici diu oblitterati, ac videant homines docti, numquid mea opera valeat, iudicentque rectene fecerim, quod ubi possem codicum auctoritatem tuendam putarem, ubi non possem, ut in
cis, quarum diversitates plumbeis formis aecurate exprimi non semper possent, gravioribus rebus comparatis et collatis minutias communicare supersedi. multis quidem de rebus variis temporibus sententia variabat timeoque ut locis comparatis partes omnes inter se satis coaequatas esse dicas. at adest senectus, morbo iam obscuratur oculorum acies, imminet laborum finis. ne quod passi sunt in hoc opere suscepto Franz Poetko, Marquard Studemund, mihi quoque interveniat, finienda nunc negotia opusque tot hominum laboribus paratum et a me per tot annos curatum tandem emittendum est. tu animo suscipe benevolo !
ciscus Buecheler. e variis hic Germaniae codicibus lectiones contulerat vel conferendas iusserat, Aristoxeni artem harmonicam restituere coeperat, cum materiae ariditatem pertaesus reliquit. hoc ita se habere cum a Froehnero quondam Lutetiae comperissem, ego musicae artis non minus studiosus quam litterarum Graecarum amicus a Buechelero petivi et impetravi, ut quidquid ad hos libros edendos comparatum esset mihi cederet. summa tum industria haec artis praecepta legi et relegi, nec examinum subeundorum terroribus nec scholarum habendarum muneribus inde sevocatus sum. iam Aristoxeni textum et lectiones conscribebam, cum opus a Marquardo Berolinensi confectum esse audio. quo nuntio accepto Aristoxenum ego, nec tamen musicos deserui, immo cum viris similia cogitantibus societatem operum inii. Hermann Deiters enim editurus erat Aristidem ; Paulus Marquard confecto Aristoxeno (qui in publicum prodiit a. 1868) curaturus erat Theonem et Nicomachum, ego introductioni me dedidi quam olim ferebant esse Euclidis, qua absoluta reliquas illas doctrinas suscipere volebam. fautor validissimus societati affuit Guil. Studemund, qui ut Marquardum in edendo Aristoxeno iuverat, ita nobis et collationum copia et consili auctoritate se affuturum pollicitus est. sed nulli nostrum contigit, ut quod sperabat continuo perficeret. Marquard enim morbo gravissimo vexatus et in calidiora loca profectus Messinae diem supremum obiit, Deiters et scholae moderandae negotiis et Beethoveni vita describenda distinebatur, ego Cleonidis quam dico introductionem absolutam Studemundo proposui, ut iudicaret ; qui cum
plagulas typis impressas legere mallet quam quae currente penna conceperam, respondere cunctabatur, ut ad alia studia me converterim. edita est Theonis expositio 1878 per Hillerum, in publico apparuit Aristidis ars 1882 auctore A. Jahnio, — Nicomachi Euclidisque doctrinas musicas nemo recognovit, ut qui has particulas emere volebant, tanquam Sibyllae peterent libros, universo solvendo pretio exiguas sibi pararent reliquias.
Anno autem 1880 Studemund canonis divisiones aliquas Florentiae inventas discipulo cuidam mandavit edendas permisitque ut inspicerem, et cum novam ego viam interpretandi proposuissem, hanc probandam esse intellexit. inde vir sagacissimus consiliorum meorum exstitit actor et moderator impigerrimus. nam quidquid lectionum aut ipse aut Marquard ex Italia vel aliis bibliothecis enotaverat, summa liberalitate mihi commodavit, nec tempori ille nec labori pepercit, quin ad textus restituendos sua ipse sollertia me imbueret, hunc egregium virum nobis morte ereptum esse nec opere absoluto mecum posse gaudere pio animo conqueror. atque aliorum etiam virorum beneficiis in perficiendo opere adiutus sum. nam quod Marciani patris et Vaticani filii lectiones non raro discordabant, iterum conferendus videbatur codex Marc. VI 3 ; qui tamen regno Italorum et bibliothecis praeerant, publice rogati recusabant, ne codicem Argentoratum mitterent. ex his angustiis expeditus sum comitate Albrechti, — qui vir clarissimus ab Alsatiae gubernatore stipendium petivit, quo sublevatus codices Italos perscrutarer. ita superiorum liberalitate mihi contigit, ut Marquardi
codicem penitus exhaurirem, hymnorum archetypum V invenirem, lectionum vulgatarum auctorem U cognoscerem atque Milani Bononiae Mutinae, numquid exstaret ad consilia mea utile, perquirere possem. dein postquam propter Θεοδώρῳ illud (Bacch. 101, 8) codicem Mersenni Lutetiae pertractavi et essentne ali libri musicis utiles paucis Pentecostes diebus circumspectavi, huius editionis prodromon publicavi Bacchii artem in annali programmate lycei Argentinensis 1890. ne tamen neglegerentur Neapolitani codices, quorum locos satis speciosos prodiderant Bellermann et Studemund, hanc quoque bibliothecam adeundam existimavi, atque eorundem superiorum beneficio et liberalitate iterum adiutus in Italiam abii, Borbonici codices quantum ad hos musicos et Ptolemaeum curandos valerent, Neapoli perquisivi, fragmenti rhythmici Parisini socium Italicum inveni, Barberinos etiam codices Romae lustravi, e Vaticano id quod opus erat conciliante Peterseno impetravi ut Mau excuteret (a. 1891). piae hic gratiae mihi prontendae sunt ommibus iis qui in Italia Gallia Germania codicum partes vel locos mihi examinaverunt et qui bibliothecis praefecti opera et liberalitate me adiuverunt, imprimis Soranzo Veneto Comiti comissimo, qui quidquid desiderabam celerrime expedivit et tabulam II photographi opera conficiendam curavit. nec unquam obliviscar Deitersium quae e Monachii codicibus exscripserat summa liberalitate mihi commodasse, Ruellium autem excutiendo Parisino 2532 quae de Bacchii codicibus statueram confirmasse et comprobasse.
Comparata autem codicum et lectionum. materia ipsi textus musicorum recensendi erant. sed scriptorum
multitudine codicumque copia opus tardabatur nec celeri cursu ad finem pervenire potui. nam suscipienda erant doctrinae metricae studia, ut Bacchium recte interpretarer, tractanda erat astronomia, ne in Neapolitanis illis fallerer. diu opus morabantur Peripateticorum difficilia problemata in musicae Graecae fontibus minime neglegenda ; his autem pervestigandis ad ipsum Aristotelem adductus sum, nec puto aegre feres quod quae hic de arte illa cogitavisset colligenda suscepi. prooemiorum autem longitudines si improbas, venditorem quaeso vitupera, qui ut oculis tuis parceret, quae minoribus litteris in paucas paginas comprimere poterat, benevolo animo in hanc amplitudinem distraxit. quod autem huius artis codices omnes enumerare conatus sum, magnum hoc fuit moliri nec universos me complexurum sperabam ; sed ad posterorum utilitatem iacienda diffusi operis fundamenta aliqua videbantur et quasi loculi quidam instituendi, ut quod quisque ubique neglectum invenisset huc conferret. (qua in re facienda quaero, ut qui Ptolemaei vel Porphyri codicem describat, ne exitum notare omittat.) atque in hac operis parte egregie me adiutum esse Brunonis Keili scientia et humanitate grato animo profiteor.
Exeant iam in publicum musici diu oblitterati, ac videant homines docti, numquid mea opera valeat, iudicentque rectene fecerim, quod ubi possem codicum auctoritatem tuendam putarem, ubi non possem, ut in Euclidis protasi 18, proprio iudicio niterer, ac quod in varia lectione conscribenda verborum quidem rationem religiosissime reddidi, in signis autem vel notis musi-
cis, quarum diversitates plumbeis formis aecurate exprimi non semper possent, gravioribus rebus comparatis et collatis minutias communicare supersedi. multis quidem de rebus variis temporibus sententia variabat timeoque ut locis comparatis partes omnes inter se satis coaequatas esse dicas. at adest senectus, morbo iam obscuratur oculorum acies, imminet laborum finis. ne quod passi sunt in hoc opere suscepto Franz Poetko, Marquard Studemund, mihi quoque interveniat, finienda nunc negotia opusque tot hominum laboribus paratum et a me per tot annos curatum tandem emittendum est. tu animo suscipe benevolo !