V. (3)
Euclidem (s.
Aristoxeni rhythm. f. 314,
” de polygonis num. lib. f. 393,
Euclidis (Cleon.) isagogen f. 397,
” sectionem canonis,
nomina eorum qui leges XII tabb. tulerunt,
de origine
De Gaudentio v. pag. seq. Aristoxenum autem huius codicis fluxisse e Marciano VI 3 iam
mata priora. cum tamen in M exstitissent veterum diagrammatum reliquiae non apertae, quae quo spectarent librarius ignorabat, irrepserunt hae in V. huc refero numeros ϛ ιβ κδ qui deprehenduntur in V et W, cum in M nunc erasi sint (not. ad 151, 3). satis etiam clare elucet codicum necessitudo, ubi comparavisti tabulas Alypi ; eosdem enim sonos omittunt (ut neten syn. toni hyperphrygi) signorumque formas exprimunt simillimas. ut psi et hemialpha 371, 13, phi et eta 19, hemialpha 375, 32, digamma 374, 5. quamquam extrema signa inde a tono hypoaeolio in genere enarmonio V omittit solumque verborum contextum ad Marciani finem perducit.
Quod autem nunc ὑπάτων in V legas (ut 182, 8. 183, 23 s.) nunc ὑπατῶν (ut 182, 6 s. 183, 3), et quodam loco ὑπάτῶν (184, 16), hoc admodum mireris nec causam invenias, nisi inspexeris cod. M. ibi autem cum ab initio fuisset paroxytonon, postea mutatum esset in perispomenon, quod quoque loco valere videbatur, id V fideliter expressit, semel etiam duos tonos recepit. hinc non solum unde natus sit V clare demonstratur, etiam quanta religione quidquid invenerat librarius transscripserit, manifesto declaratur. en codicis M testis, quo locupletior vel firmior cogitari non possit! et verborum in M correctorum cum pars altera a V agnoscatur altera ignoretur, veteres esse illas correctiones (M2), has recentes (M3 M4) apertum est et luculentum. in Gaudentio autem cum accentus vocabuli ὑπάτων non magis sibi constet quam in Euclidis libellis (p. 332, 14. 15 adnotavit
W. Redeunt autem eodem in codice inde a fol. 397 post Diophanti doctrinam Euclidis illi qui feruntur libelli (isagoge et canon) ex alio autem fonte hausti. hanc partem Studemund non excussit, ut nisi
optimae. Euclidis autem lectiones in W qui accurate inspexerit, proxime abesse videbit a Marciani forma antiquissima. diagrammatum enim veterum quidquid mansit in M, id redit in W; eandem habes in prot. 2 lineam ad horizontem directam et inter eadem textus verba inscriptam, nec differunt diagrammatis reliquiae in prot. 3 delineatae, et ut factum videmus in M, ubi non vi aliqua veteres reliquiae erasae sunt, ut lineolae quibus magna linea divisa erat abierint in litteram ; leganturque numeri a mathematiea ratione alienissimi (ιδ ιζ ιθ), id in W saepius etiam apparet : (v. prot. 5 et 9). cum in IV protasi uterque omittat μὴ πολλαπλάσιον. cum in demonstranda prot. VI easdem litteras omittant idemque habeant glossema, conspirentque in lectionibus τὸν ἥμισυν 155, 15, παράμεσον 164, 16 al., in forma numeri ϡ quae abiit in ψ 158,4, iidemque omittant ἑνὶ αὐτῶν ἴσον 165, 11, dubitare nemo potest quin W et M1 ex uno eodemque fonte manaverint. iam cum Marciani vetusti contextum ad Vaticani minoris exemplar exprimi nullo modo potuerit, nascitur quaestio, sitne hic textus ex illo depromptus an ad tertium quendam fontem utriusque origo revocanda. sunt autem haud pauca quae in iis differant, ut Marciani filius Vaticanus putari non possit. ut (...)
Quodsi p. 149, 1 universam sententiam in M1 videris omissam, in W scriptam, facile concedes non ex ipso M, sed ex huius aliquo propinquo aut ipsum W aut huius archetypum esse profectum. quae cum ita sint, quamvis neglegenter W scriptus sit mendisque laboret non paucis, maxima tamen eius est dignitas et, ubicunque ex M prisca
lectio sublata est, ex huius auctoritate petenda sanatio. W. ita enim p. 152, 9, ubi omnes reliqui libri vocabulo ἄρα inserta id concludentem faciebant Euclidem, quod posuerat in hypothesi (lineam δζ lineae θ esse superparticularem), solus W dicit ἐπεὶ. ut recte Euclides argumentetur.
Tanta cum sit huius auctoritas in verbis Euclidis restituendis, in Franzi collatione acquiescere nolebam. quod vero Vaticani libros mense Augusto ipse adire non potui,
In isagoga autem quae una cum canonis sectione transscribi solebat, saepe hunc W agentem vidi cum
dum contendant. scholiis ut laborabat M, ita ne W quidem liber est.
Excusserunt V fol. 287-96, 309-313 Studemund, 292-96, 314-19, 397 ss. Franz, 400 ss. Mau.
------------------------
[Notes]