R. (4)[ ](https://archive.org/details/ancientgreekmusi0011math_u3u2/page/558) R = Vat. 198. chart. in 4°. S. XV in. aut XIV. insunt Ptol., Porph. (ὑπόμνημα εἰς τὸ α καὶ β τῶν ἁρμ. Πτ.) Nicom., Bry. — Hic etsi aetate inferior videtur Marciano, lectionibus praestat. cf. 237, 8 ὁ περὶ τῶν ἐν, 12 φροντίδι. 241, 9 ὄγκους, 248, 17 ἀπαράλλακτον, 258, 12 ἄνωϑεν ἐφεξῆς, quae ille solus exhibet, et 242, 11 περὶ. 253, 18 πάλαι, 256, 20 σχῇ ubi cum [B](https://pinakes.irht.cnrs.fr/notices/cote/66829/) concinit. Etiam 249, 11, ubi ferri posse ἢ . . σύστημα alii negabant, hic vera sustinet adiutus a Iamblicho qui saepius cum eo concordat (247, 12. 248, 14 al.). mendis tamen cum ipse quoque laboret (236, 17. 238, 12. 19. 239, 21 et cet.), omnia ad huius unius auctoritatem revocare non potui. correxit alter librarius (R2) 246, 1. 247, 10 (διπλασίῳ – βάρη) 252, 2. 256. 259, 5. 9. eiusdem sunt familiae [Neap. III C 3](https://pinakes.irht.cnrs.fr/notices/cote/70509/), [Par. 2531](https://pinakes.irht.cnrs.fr/notices/cote/52163/). excusserunt Franz et Studemund.